jueves, 21 de enero de 2016

Nuntii 2002 et 2003

Auswahl aus den "Nuntii Latini" vom 27.12.2002 (Radiophonia Finnica Generalis)
redegit Tuomo Pekkanen.

DE PETROLEO IRAQUIAE
Quamquam Americani et Britanni rationes securitatis interponentes bellum Iraquiae minitantur, multi suspicantur causam principalem discriminis Iraquiani esse petroleum. Opes petroleariae Iraquiae, quarum certus locus nondum est definitus, maximae in mundo habentur. Etiam opes iam repertae post copias petrolearias Arabiae Saudianae secundum locum tenent. Iam nunc societates petroleariae occidentales de hereditate praesidentis Saddam Hussein inter se disputant.

Itaque primum propositum belli imminentis esse videtur novum regimen in Iraquia constituere. Quod si factum erit, societates petroleariae Americanorum iura in ingentibus campis petroleariis operandi accipient.
Delegati oppositionis politicae Iraquianorum iam promiserunt se pactiones de petroleo cum societatibus Americanis et Britannis facturos esse. Praesidente Saddam Hussein ex potestate expulso et novo Iraquiae regimine sub tutela Americanorum condito, illos cum sociis suis certam potestatem de petroleo Iraquiae constituendi habituros esse.

Difficile autem est praescire, quomodo pretium petrolei mutetur. Si bellum breve fuerit, pretium ad breve tempus augebitur, sed  longinquum bellum novum discrimen oeconomicum in mundo efficiet. Fieri etiam poterit, ut pace facta et productione in Iraquia aucta petroleum fiat facilius acquisitu et vilius quam multis annis antea.

10.1.2003 (Radiophonia Finnica Generalis)

SADDAM HUSSEIN INSPECTORES ACCUSAVIT
Oratione televisifica die Lunae habita, qui dies sollemnis erat exercitus Iraquianorum, praesidens Saddam Hussein inspectores Nationum Unitarum speculationis accusavit. Indices investigatorum Iraquianorum ab illis componi, quaestiones insidiosas operariis proponi, notitiam castrorum et legitimae productionis militaris colligi. Illam nihil esse nisi speculationem. Si Americani cum confoederatis suis Iraquiam invasissent, Iraquianos ad bellum paratos fore. Illo bello Iraquianos fore superiores.
Minas Americanorum nihil esse nisi sibila serpentium et latratus canum. “Dubium non est”, ait Saddam, “quin iusti in patria sua victoriam reportent et hostes eorum certam cladem accipiant.”


BELLUM POSSE EVITARI
Dum Americani bellum parare maturant, Jack Straw, minister a rebus exteris Britannorum, bellum contra Iraquiam nullo modo inevitabile esse affirmavit. Periculum, ne bellum oreretur, esse minus quam multi asseveravissent. In actis diurnis tot de bello suscipiendo affirmationes fuisse, ut illas refutare necesse esset.

Septimana ineunte Mohamed el-Baradei, moderator ordinis IAEA (sc. Internationalis Atomicae Energiae Associationis), narravit inspectores a Nationibus Unitis constitutos, quorum esset in arma interneciva Iraquianorum inquirere, nihil suspecti repperisse. Maturius tamen adhuc esse certa et definita de illis armis iudicia facere.