Conoceremos el gerundio y el gerundivo, apoyándonos en estos enlaces:
1
2
Vamos a trabajar sobre estas noticias:
1.-
Alexis Tsipras, novus princeps minister Graeciae, a Germanis postulat, ut ea detrimenta, quae nazistae Graecis altero bello mundano attulerint, suis sarciant. Oratione legatis parlamentaribus habita: ”Germaniam”, inquit, compensationes damnorum belli flagitare nihil aliud est nisi officium iis praestare, qui contra nazistas pugnantes sanguinem pro patria profuderunt.”
2.-Ordo Nationum Unitarum bellum in Libya recusat
Per legatos componendum discrimen Libycum Ordo Nationum Unitarum decrevit. Italia parata est ad legationem ducendam ut faveat exploratione bello intermittendo et paci servandae, sed etiam agmini legitimo exercendo administrationis in urbe Tobruk sitae.
Sed Paulus Gentiloni Administer Italicus exteris negotiis praepositus: “Tempus breve – nuper inquit – mox agendum est!” Aegyptus autem frustra auxilium petiit militibus intervenientibus adversus Jihadistas, ut iidem coërceantur: cum finitimi Libyae essent multo magis minas extremistarum (ISIS) Aegyptii pertiment qui incursiones aëronauticas ante aliquos dies contra eos fecerunt. Regimen Tripolitanum Islamistarum quod partem occidentalem tenet recusavit ne pactioni post petitiones Aegyptiacas in terram Libycam interesset. In parte orientali iam Jihadistae Syrtem occupaverunt; nuper apud Al Qubah, non longe a Derna, quam ipsi tenent, petitiones tromocraticae a viris se morti devoventibus effectae sunt quibus multi perierunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis - 20/02/2015 23h47
3.-
¿qué significan los textos? ¿qué palabras con derivaciones en español identificamos?

Eritne novum bellum in Europa?
Mercurii die Minsci, in Albae Utheniae capite, cancellaria Germanica, praeses Gallorum et Ucrainae conventuri sunt magna cum spe praesidem Russorum Vladimirum Putin adfuturum esse ut verbis non armis destrictis pax in Ucrainae regionibus orientalibus restituatur; nam bellum cruentum iam diu ibi furit, quo regiones illae maiore libertate ab regimine Kieviae fruantur. Russi accusantur a ceteris copiarum clam missarum ad rebelles sustinendos. Dum Civitatum Americae Unitarum regimen de armis suppeditandis cogitare videtur, Angela Merkel et Franciscus Hollande alacriter operam dant, ut cruoris effusio denique intermittatur libertate quadam regionibus illis concessa.
Die IX mensis Februarii cancellaria et USAe praeses in Domo Alba convenerunt sed idem de rebus agendis sentire visi non sunt. "Si legatorum colloquia decoxerint - ait Obama - consultores meos iubebo omnes optiones considerare.", ius Ucrainorum sui defendendi agnoscens; at Angela dixit se minime armis contentionem sedari posse.
Scripsit Herimannus Novocomensis - 10/02/2015 00h50
4.-
Matritum Regium (3) - Tituacia (0)
Matritum Regium (Real Madrid) vincit Tituaciam (Getafe)
Karim Benzema secunda parte mirabiliter lusit auxiliumque dedit gregi ut Tituaciam in Coliseo Alfonsus Perez vinceret.
Prima semihora Tituacia non difficiliter certamen gessit, tamen Matriti lusores Regii in postremis minutis semper propinquantes ad Tituaciae rete, occasiones puncta obtinendi amiserunt. Prima parte Tituacia impetum Matriti lusorum sustinuerunt, at secunda parte cum Francogali auxilio lusoris grex pedifollicus puncta tria obtinuit. Cristianus Ronaldus primum minuto LXIII punctum et Bhael minuto LXI secundum punctum obtinuit. Cristianus Ronaldus minuto LXXVIII cum capite ad rete Tituciae pilam dedit, ut punctum tercium obtineret.
Nunc Matritum Regium primum, grex pedifollicus Barcino secundus et Matritum Athleticum tercium in certemine BBVA sunt.
¿qué significan los textos? ¿qué palabras con derivaciones en español identificamos?
No hay comentarios:
Publicar un comentario