lunes, 15 de febrero de 2021

Textos en latín sobre el aniversario del 15 de febrero de 2003

 Nuntii Xerienses 

die 27 m. Ianuarii MMIII


Bellum Iraquianum


His in diebus Europae cives pertiment ne aeroplana e Civitatibus Americae Foederatis Iraquiam bombardent, in bello tantum probato a primo ministro Britannico Tony Blair, qui cum Civitatum Americae Foederatum praesidente Bush bellum paravisse creditur. Ad proelia conmitenda et tomocrates delendos nonnulli e reliquis nationum ducibus opes suas promiserunt, inter quos constat Iosephus Maria Aznar, primus minister Hispaniae.





15 Februaris 2003

>>> CONTRA BELLUM PRO PACE.


In variis orbis terrarum regionibus reclamationes contra bellum Iraquiae inferendum factae sunt. Defensores pacis in magnis urbibus tam Asiae et Europae quam etiam Americae septentrionalis cum suis praeconiis insignibusque convenerunt et agmine facto prodierunt. In Iaponia reclamationibus interfuerunt complura milia hominum. Consiliis Americanorum bellicis etiam in Germania, Francia, Britannia atque apud nationes Arabicas obsistitur. Moscuae aliquot centeni reclamatores ante aedes delegationis Americanae flagitaverunt, ut Americani manus de Iraquia auferrent. Sex milia hominum, Gothoburgi Suetiae contra bellum reclamantes, in praeconiis suis etiam dictaturam praesidentis Saddam Hussein damnaverunt. 

[Nuntios Latinos 24.1.2003 redegit Reijo Pitkäranta - © CopyrightFinnish Broadcasting - Yleisradio Oy]

 


>>> SI' ALLA PACE, NO ALLA GUERRA!


In diversi Paesi del mondo si sono tenute manifestazioni di protesta contro la guerra in Iraq. I pacifisti si sono ritrovati nelle metropoli asiatiche ed europee - ma anche dell'America del Nord - e hanno sfilato in folla [agmine facto prodierunt], tra slogan e bandiere. In Giappone, hanno partecipato alla protesta parecchie migliaia di manifestanti. I propositi guerrafondai degli USA trovano opposizione e disapprovazione anche in Germania, in Francia, in Inghilterra e nei Paesi Arabi. A Mosca, alcune centinaia di manifestanti, radunatisi dinanzi all'Ambasciata americana, hanno intimato agli USA di togliere le mani dall'Iraq. I 6mila manifestanti di Goteborg, in Svezia, hanno condannato, nei loro slogan, anche il regime dittatoriale del presidente Saddam Hussein [da notare il sottile ed allusivo distinguo politico del redattore finnico sulla manifestazione svedese, ndt].




>>> BELLUM ORTUM EST.


Die Iovis [20.3.] 


multo mane bellum ortum est. Primi impetus de navibus militaribus Americanorum in Sinu Persico et Mari Rubro positis facti sunt. Destinatum principale quadraginta missilium circumvagantium Tomahawk fuit Saddam Hussein et eius praetorium. Ille autem, statim postea, oratione televisifica cives suos ad bellum fortiter gerendum hortatus est. [Nuntios Latinos 21.3.2003 redegit Tuomo Pekkanen - © Copyright Finnish Broadcasting - Yleisradio Oy]


No hay comentarios: